Charter by King ROBERT III. confirming the grant of Sir JAMES LINDSAY of his Tenement in Dundee for an Hospital, (date awanting), about 1391 or 1392.

ROBERTUS, Dei gratia, Rex Scottorum, omnibus probis hominibus tocius terre, sue clericis et laicis, salutem.  Sciatis nos approbasse ratificasse, et hac presenti carta nostra confirmasse, donacionem et concessionem illas quas dilectus consanguineus noster JACOBUS DE LYNDESAY miles fecit ac concessit de tenemento suo jacente infra burgum nostrum de Dunde in hospitale et domum Dei fratribus ordinis sancte Trinitatis in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime sue et animarum omnium antecessorum et successorum suorum ac universorum Christianorum.  Tenendum et habendum dictum tenementum dictis fratribus in liberam puram et perpetuam elemosinam ut supra ad sustentacionem dictorum fratrum et infirmorum senuum et egrotancium ibidem de ordinatione dicti consanguinei nostri et suorum successorum permanencium adeo libere et quiete plenarie integre et honorifice bene et in pace in omnibus et per omnia sicut in carta dicti consanguinei nostri inde confecta plenius continetur.  Et nos in honore Dei omnipotentis et Sancte Trinitatis in augmentacionem amplioris elemosine pro salute anime nostre et ANABILLE, sponse nostre, Regine Scocie, et liberorum nostrorum ac omnium antecessorum et successorum nostrorum Regum Scocie damus et per presentes concedimus dicto hospitali et domui Dei ecclesiam de Ketnes antiquitatus annexam domui Dei de Berwyk sub hac condicione pro perpetuo videlicet cum burgum et castrum de Berwik ad fidem et pacem nostram et heredum nostrorum permanserint ita quod domus Dei ejusdem burgi fuerit munita cum fratribus more debito et consueto pacifice divina celebrantibus quod dicta ecclesia cum fructibus suis universis libere sit annexa dicte domui Dei de Berwik secundum infeodacionem antiquitus inde facta.  Et cum dictum burgum et castrum de Berwyk in manibus adversariorum Anglie a fide et pace nostra et nostrorum heredum permanserint volumus et concedimus ut supra quod ecclesia de Ketnes predicta cum omnibus fructibus suis et proventibus dicto hospitali de Dunde et domui Dei libere pro perpetuo sit annexa.  In cujus rei testimonium presenti carte nostre confirmacionis nostrum precepimus apponi sigillum.  Testibus venerabilibus in Christo patribus MATHEO et GILBERTO, Glasguensis et Abirdonensis ecclesiarum Episcopis, ROBERTO de Fif et de Menetetht, frate.

Transcribed by Caterina Paesano